monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 21
Sed forte dices: quid si Hebraei aut respondere noluerint, aut mentiri voluerint? Tota frequentia Iudaeorum in mea interpretatione reticebit? Nullusque inveniri poterit, qui Hebraeae linguae habeat notitiam : aut omnes imitabuntur illos Iudaeos, quos dicis in Africae repertos oppidulo, in meam conspirasse calumniam? Huiuscemodi enim in epistula tua texis fabulam: 'Quidam frater noster Episcopus, cum lectitari instituisset in Ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter a te positum apud Ionam Prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum. Factusque est tantus tumultus in plebe, maxime Graecis arguentibus et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur Episcopus (ea quippe civitas erat) Iudaeorum testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitia, an malitia, hoc esse in Hebraeis codicibus responderunt, quod et Graeci et Latini habebant, atque dicebant. Quid plura? Coactus est homo velut mendacium corrigere, volens post magnum periculum non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur aliquando in nonnullis te quoque falli potuisse.