monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.12.13 > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 72, 32
Oportebat ergo vitam [l. virgam] converti in serpentem, et postea redire in virgam, quia oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis; pati propter peccata nostra et resurgere a mortuis; pati propter peccata nostra delenda, et resurgere propter iustificationem nostram complendam, sicut dicit Isaias: « Vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra (Isa. LIII, 5).