monumenta.ch > Plinius > sectio 6 > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 73, 77
Plaustrum novum, quod traxerunt vaccae mugientes usque ad agrum Iosue Bethlehemites (I Reg. VI), doctores sunt ecclesiastici, qui mugitibus suis replent cardines terrae, donec Ecclesiam quam vehunt, non declinantes ad dextram vel ad sinistram, in agrum Iosue introducant: scilicet donec fideles fiant haeredes Dei, cohaeredes autem Christi, sicut ipse ait: « Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus (Ioan. XII, 26).