monumenta.ch > Hugo de Folieto > sectio 45 > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 78, 51
» Samson noster, id est Christus, ivit uxorem ducere de alienigenis, cum, relicta domo sua et haereditate dimissa, in apostolis transivit ad gentes, sicut per Ieremiam ait: « Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam (Ier. XII, 7); » cui occurrit leo fremens, id est populus gentium contradicens, et subsannando inquiens: Qui sunt isti annuntiatores novorum daemoniorum? Quaenam sunt portenta quae nobis commendant? Nescio quem mortuum praedicant nobis Deum.