monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, 23, 3
Nam cum se declinat , atque cum sideribus ipsi occurrunt, eumque cum aere sustentant, sed ipse hoc modo sub scabellum pedum Domini descendens, ibi in statu suo permanet, et omnia quae subtus terram sunt regit, quemadmodum gallina pullos suos fovet, ac deinde per laetum diem super terram ascendens, cuncta quae super illam sunt confortat, velut etiam gallina pullos suos de ovis provocat.