monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, 27, 1
Vas itaque cerebri, quod cum fronte ad oculos extenditur, superiorem ignem notat, sub quo sol ardet, cuius ignis cum leni humiditate aquosi aeris permistus est, idemque humor punctum est solis, per quod ille terminum loci sui transire non potest; et humor iste per puritatem aetheris ad solem ascendens ardorem illius mitigat, ne ea quae in terra sunt nimio fervore suo consumat.