monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 8
Spiritus sanctus vobis dona suadet, quia post finem meum, vocem meam amodo non audietis. Sed vox mea nunquam ducatur inter vos in oblivionem, quae frequenter inter vos in charitate sonuit. Filiae meae nunc rutilant in cordibus suis, prae tristitia, quam habent de matre sua, anhelantes et suspirantes ad coelestia Postea in lucidissima et rutilante luce lucebunt per gratiam Dei, et fortissimae milites in domo eius fient.