monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 18
Sed et per oblationem corporis sui, et per doctrinam suam nunc nobiscum est et erit, donec ipsum manifeste videamus. Eidem quoque soli iustitiae cum luna et stellis aquae adsunt, scilicet ut discipulos suos in universum orbem mitteret praedicare Evangelium omni creaturae . Nam quae prophetae de ipso praedixerant, in semetipso complevit, sicut etiam in die septima a creatione mundi, Deus ab omni opere suo requievit . Et ut Deus omnem tunc creaturam ad serviendum homini subiecit, sic et nunc Filius Dei post ascensionem suam opera incarnationis suae discipulis commisit, cum ex praecepto ipsius Evangelium omni creaturae praedicabant.