monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 20
Hanc itaque fidem innumerabili turba populorum suscipiente, Ecclesia ordinata est, ut luna cum stellis in firmamento constituta est. Sed et iidem populi inter se diversos magistros et praelatos, Spiritu sancto inspirante, constituebant, velut etiam firmamentum cum sole, luna et stellis, illustratum est, qui totam Ecclesiam sustentarent. Deinde tonitrua et fulgura per infideles homines et per crudeles tyrannos elevabantur, qui fideles Domini, qui in fide ardebant, sicut sol in virtute sua lucet, quasi lupi invaserunt, et sanguinem ipsorum effuderunt, ita quod etiam non erat, qui eos sepeliret. Tonitrus quoque, qui in primo casu Satanae, cum ille in infernum demersus est, sonuerunt per inimicos Dei, qui in peccatis peccare non cessabant, surrexerunt, et fulgura in plurimis Christianis, qui fidem in infidelitate dividebant, apparuerunt, et multos Catholicos comburebant: sicut per Arium factum est, quem Athanasius omnino conculcavit, de Ioanne Evangelista confortatus, qui de pectore Iesu hoc suxit, quod in altum volavit, cum in mystico spiramine de divinitate Evangelium edidit. Quemadmodum idem Athanasius postea de unitate Divinitatis, Ecclesiam muniendo, scripsit, videlicet ut omnis homo qui voluerit salvari, teneat fidem integram et inviolatam, in Deum perfecte credens, ne in gehennam demersus, gehennalis fiat. Sed fides vera est, ut unus Deus in Trinitate personarum, eadem Trinitas in uno Deo, gloriose honoranda sit, sine ulla confusione divisionis unitatis, quia unus Deus in una substantia, divinitatis inseparabiliter est.