monumenta.ch > Hieronymus > sectio > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 23
Sed Deus ignis est, et in igne hoc flamma latet, et flamma haec in vita mobilis est. In igne autem isto nulla divisio est nisi distinctio personarum. Ignis autem materialis et visibilis, aurei coloris est, et in igne suo flamma coruscat, quae in valido vento flagrat. Ignis quidem hic non coruscaret, nisi flammeus esset, et mobilis non esset, nisi per ventum; unde et tria vocabula in igne isto sunt. Flamma namque de igne est, et ignis de flamma coruscat, et non nisi per validum ventum mobilis est.