monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 29
Si enim homo nihil sciret, nisi quod sibi leve et suave esset, nesciret, quid idem esset, et quid vocaretur: unde de pondere duritiae nocivorum summam scientiam habet, et quid bonum et malum sit, cognoscit, et ea, ut Adam, nominare scit. Nam si unum in rebus tantum sciret, opus Dei in illo perfectum non esset: et rem, quam videret, non cognosceret, et quam audiret, quae et qualis esset, scire non posset; quapropter vacuus esset et exstinctus, quemadmodum hoc, quod per ignem combustum in carbonem convertitur.