monumenta.ch > Alcuinus > bnfNAL1096.46 > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 38
Ita etiam dominando Dominus est Pater, operando Dominus est Filius, vivificando Dominus est Spiritus sanctus; et hi sunt integra divinitas trium nominum, sicut Deus omne opus suum in una vi divinitatis significavit. Nec domini sunt singulariter dominantes, sed plena integritate una divinitas in tribus viribus trium personarum est, scilicet dominando, operando, vivificando quoque omnes creaturas, et eas ad officium suum movendo: et sic unus Dominus est.