monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 41
Hi quinque sensus in homine, ita in unum coniunguntur, quod alius alio nequaquam carere potest et in uno homine sunt, qui tamen non in duos, nec in tres homines dividitur; sed omnia opera sua eum his quinque sensibus perficit, et unus homo est. Sed et per hoc quod homo sapiens, sciens et intelligens est, creaturas cognoscit. Itemque per creaturas, et per magna opera sua, quae etiam quinque sensibus suis vix comprehendit, Deum cognoscit, quem nisi in fide videre non valet. Homo itaque per quinque sensus suos in creaturis omnia comprehendit et cognoscit, quia per visum amat, per gustum sapit, per auditum discernit, odorando sibi conveniens eligit, et per tactum id quod sibi placet, operatur; et in hoc Deum, qui omnes creaturas creavit, exemplatur.