monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 42
Sic quoque homo per hoc quod sapiens est quid sibi placitum seu nocivum sit, sapit; et per hoc quod sciens est, creaturam iubendo constringit, quod ei ministrando subiaceat, et quod vult, sibi attrahit; et quod non vult, a se fugat; et per hoc quod intelligens existit, quid unicuique creaturae in officio conveniat, novit. Cum his enim tribus viribus et appendiciis earum, homo rationalis in anima est, quae nequaquam dividitur, ita etiam ut si per suasionem diaboli membrum aliquod hominis abscinditur, rationalis anima propter hoc nullo modo dividitur.