monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30 > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 47
Sed Spiritus sanctus vita est quae omnia spiramina in creaturis movet: et hic per nullum spiramentum vita factus, nec etiam ab ullo creatus, nec ab alio ullo genitus est; sed Patri et Filio in divinitate coaeternus et coaequalis existit. Ipse enim in prima creatione mundi aderat, quia Spiritus Dei ferebatur super aquas , circulum totius orbis illustrans, cum verbum Dei dixit: Fiat.