monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 62
Et qui iusta et recta opera fecerunt, ibunt in maiorem claritatem vitae, quam mundo huic sol luceat, animabus eorum gratia illustratis, unde et angeli Deum laudant, quia isti tam magna opera operati sunt, quod eis gloriose circumdantur, velut homo pretiosa veste qua induitur. Innumerabilem quoque multitudinem hominum illorum, qui ante finem suum vel etiam in fine suo poenitentiam perfecte egerunt, ac Deum in peccatis suis confessi sunt, Filius hominis in sanguine suo ad se elevabit, et unicuique secundum opera sua mercedem in vita retribuet.