monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 68
Nunc ergo regite eos, per veram admonitionem ipsis ostendentes, quod Deus in principio propter hominem coelum et terram et reliquas creaturas creavit, et hominem in voluptuosum locum paradisi posuit, eique praeceptum quod praevaricatus est, dedit; quapropter et in tenebras exsilii huius expulsus est. In eadem vero praevaricatione demonstratum est, quam magnum piaculum fuit, quod homo non Creatori, sed illi qui eum seduxit, obedivit ; quoniam iustius est obedire Domino, quam fallaci servo, qui se domino suo assimilavit.