monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 8
Deus qui cuncta creavit et hominem ad gloriam illam de qua perditus angelus cum suis imitatoribus proiectus est ordinavit, ab omni creatura sua maximo honore et timore venerandus et metuendus est, quia iustum est ut Creatori omnium veneratio a creatura sua exhibeatur, et Deus super omnia fidelissime adoretur. Quod et lapis iste quem vides certissime designat.