monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 10
Quod autem est similitudinis ferrei coloris, hoc est quod onerosum et durum est humanis mentibus Deum timere, illud valde grave existens mollitiei fragilis cineris, quia humana creatura ipsi rebellis est. Super lapidem vero ipsum candida nubes clara sapientia humanae mentis est, ac super eam positus regalis thronus rotundus est fortis et principalis fides circuiens in Christiano populo, cui Deus fideliter cognitus est, quia ubi timor Domini radicat, ibi etiam sapientia humanae mentis superapparebit, et deinde Deo opem afferente, fides super hanc imponetur, in qua ipse Deus sibi requiem parat. Cum enim Deus timetur per sapientiam humanae mentis, in fide intelligitur; quia cum his tangendus est ut sedes tangit Dominum suum.