monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 16
Homo qui de lapsu peccati per admonitionem Spiritus sancti revertitur in se, dicit: Volo surgere de importabilibus peccatis quae a me nullatenus sunt sustinenda, de gravi culpa, sed revertar in recordatione mentis meae plangens ac moerens peccata mea: sic veniens ad patrem meum, qui pater meus est, quoniam creavit me, et dicam illi: Pater, peccavi in caelum, id est in coeleste opus quod ego sum, quem formasti in voluntate tua, me sic tangendo in creatione ipsa, quod ego etiam coelestis debui esse in actibus meis, sed feci me contractum cum turpissimis operibus, peccans etiam coram te, quia humanam naturam destitui in me. Quomodo? In multis abominationibus, ideo sum et ego reus in mea perditione et in tua maiestate: et non sum dignus nominari filius tuus, quia propter nequitiam cordis mei creaturam tuam duxi in me in alium modum quam a te constitutus sum.