monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 32
Quod autem vides quod de sedente in throno protenditur magnus circulus aurei coloris ut aurora, cuius amplitudinem nullo modo comprehendere potes, hoc est quod ab omnipotente Patre extenditur fortissima potestas et fortissimum opus eius omnia comprehendens in potentia ipsius, cum qua est operans in Filio suo quem semper in maiestate divinitatis apud se habuit, per eum ordinans ac perficiens omnia opera sua ante mundum et in mundo ab initio, qui pulcherrimi fulgoris velut aurora rubet; quia Filius in sapientissima Virgine quam aurora significat, incarnatus est inspiratione digiti Dei qui Spiritus sanctus est; in quo etiam factum est omne opus Patris.