monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 33
Huius gloriae circuitum nulla ratione comprehendere vales, quia nec ipsius potestas nec opera, nec ulla est mensura ullius bonitatis, vel potestatis ad illam mensurandam quae sit, vel fuerit, vel fieri debeat in ulla creatura, nisi quod Deus est inestimabilis et incomprehensibilis in potestate sua, et invictus ac mirabilis in opere suo.