monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 34
Et idem circulus gyrans ab oriente ad septentrionem, et ad occidentem atque ad meridiem se reflectens ad orientem ad ipsum sedentem in throno nec habens ullum finem; hoc est quod potestas ac opus Dei circumeunt, comprehendendo omnen creaturam. Quomodo? In voluntate Patris qui cum Filio et Spiritu sancto Deus unus est, ortae sunt omnes creaturae, quae omnes sentiunt eum in potestate. Quomodo? Omnes sunt eum in creatione sentientes scilicet gyrantem ab oriente quod est in ortu omnis iustitiae, et tendentem ad septentrionem in confusionem diaboli et ad occidentem ubi tenebrae mortis lucem vitae volunt opprimere, luce tamen iterum resurgente, devicta tenebrarum caligine, et ad meridiem, ubi ardens ardor est iustitiae Dei in cordibus fidelium, se convertendo tandem ad ortum iustitiae quasi ad orientem se recipit. Quid hoc? Dum per summam potestatem opus Dei secundum praeordinatum a Deo tempus completum fuerit in hominibus in hoc mundo, tunc etiam implebitur circuitus ipsius mundi, perfectus in fine temporis in novissimo die, refulgebunt omnia opera Dei in electis eius, sedente in throno non habente finem; quia Deus perfectus est in potestate ac in opere suo, qui erat et est et permanebit absque ulla inceptione ullius temporis in divinitate, ita quod non fuerit sed est.