monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 39
Et quod ipse splendor undique secundum amplitudinem suam sursum in altitudinem coeli et deorsum in profundum abyssi ita se extendit ut nullum finem eius videre possis, hoc est quod virtus potestatis ac operis Dei, et iustitia atque rectissimum iudicium eius ubique in incomprehensibilitate sua nec in superioribus coeli, nec in inferioribus abyssi ullum finem habet qui comprehendi possit humano sensu cum super omnia sit.