monumenta.ch > Beda Venerabilis > bavPal.lat.1449.200 > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 41
Quod vero cum stella illa omnes eductae ad austrum, inspiciebant ipsum sedentem in throno quasi alienam, seque ab eo avertentes magis inhiabant ad aquilonem quam eum inspicere vellent, hoc est quod Lucifer omnisque comitatus eius miserabiliter creatus in ardente bono Dei constitit, quasi per obliquum, in superbia videlicet dedignans regnantem in coelo; quia ipsi omnes orti in creatione; ab initio gustaverunt impietatem quae ad perditionem se vertit, Deum inspicientes non sic quod eum scire vellent in bonitate, sed quod se super eum velut super alienum vellent elevare, cum flagrante scilicet elatione se a cognitione eius avertentes, et plus tendentes ad casum suum quam Deum in gloria sua cognoscere desiderarent.