monumenta.ch > Alcuinus Incertus > sectio 64 > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 42
Sed quod statim in ipsa aversione inspectionis suae omnes exstinctae sunt sic versae in nigredinem carbonum, hoc est dum Deum superbe dedignarentur scire, ipse Lucifer cum omnibus sequacibus suis in malitia sua exstinctus est a fulgore clari splendoris, quo per divinam potentiam indutus erat, delens in seipso interiorem pulchritudinem, qua debuit usus esse ad bonum; et se porrigens ad deglutiendam impietatem; ita exstinctus est ab aeterna claritate ut caderet in aeternam perditionem. Unde omnes versi sunt in nigredinem carbonum exstincti ignis; quia cum duce suo, scilicet diabolo, exuti claritate sui splendoris sic exstinctae sunt in perditione tenebrositatis, carentes omni gloria beatitudinis, ut carbo caret omni luce igneae scintillae.