monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 52
Nam diabolus cecidit absque haerede, quod est in recta intentione bonum opus: quia nunquam aliquid boni fecit nec incoepit, et ob hoc accepit alter haereditatem eius, qui etiam cecidit, habens tamen haeredem, scilicet inceptionem obedientiae; quoniam eam suscepit cum devotione, quamvis opus ad hoc pertinens non perfecerit, sed gratia Dei perfecit illud opus in incarnatione salvationis populorum, in restaurationem bonae haereditatis.