monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 56
Et sic Filii mei, secundum carnem, victrix humilitas attulit ipsum caput in sanctam Ecclesiam quae est visio pacis, ei ostendens quod per ipsam fortissimam humilitatem interfecta esset superbia diaboli; fortissima vero arma eius sunt multiformia eius vitia, quibus ille superavit genus humanum quod eum pro Deo coluit, sic exterrens in vitiosis artibus suis ut arma exterrere solent homines.