monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3 > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 58
Et secundum similitudinem hanc, ut gloria Goliath data est David: ita gloriam quae ablata est primo angelo, dedi Adae et generi eius, quod confitetur me servans praecepta mea, interempta superbia diaboli. Qui autem interioris sensus perspicaces audiendi aures habet, hic in ardenti amore speculi mei, ad verba haec anhalet, et ea in conscientia animi sui conscribat.