monumenta.ch > Augustinus > bkeCod.15.162r > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 2, 2
Longitudo autem aedificii erat centum cubitorum, et latitudo eius quinquaginta cubitorum, et altitudo ipsius quinque cubitorum: ita ut eius duo parietes in utroque latere ipsius essent unius longitudinis, et alii ipsius duo parietes in fronte et in fine eius, unius latitudinis. Sed et idem quatuor parietes ubique in circuitu ipsius aedificii aequalis erat altitudinis, exceptis propugnaculis eius quae aliquantulum eminebant altitudinem ipsius.