monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 2, 4
Unde etiam quod vides intra ambitum circuli qui protenditur de sedente in throno, montem magnum coniunctum radici illius immensi lapidis super quem nubes cum throno et descendente in eo posita sunt, ita quod lapis in altitudinem erectus et mons in latitudinem extensus videtur: hoc est quod in potente ac forti opere potestatis superni Patris qui potenter operatur, stat mons significans fidem, quae magna est in virtute, palamque surgens in circumcisione Abrahae, et ita proficiens usque in Filium superni Dei post ruinam serpentis antiqui per Spiritum sanctum inspirata hominibus, ut in bonitate Patris fideliter operantes illum credant omnipotentem esse Deum, qui tam magnum hostem superare potuit, ita quod per eamdem credulitatem sublevati ad gloriam illam pertingant, de qua diabolus per superbiam suam deiectus periit.