monumenta.ch > Propertius > sectio 8 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 2, 5
Atque idem mons positus est ad radicem praedicti lapidis mysterium timoris Domini habentis, quia fides coniuncta est stabilitati timoris Domini, et timor Domini etiam fortitudini fidei, scilicet cum de Patre missus est Filius nasci ex Virgine, et cum de Filio pullulabat vera fides primum in fundamentum boni operis, quam timor Domini profert cum omnibus virtutibus tangens Deum in altitudine sua: ita ut in sapientia fidelium mentium Deus super omnia regnans fideliter colatur: Quomodo?