monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 2, 32
Quod vero illa lucida pars muri protenditur ab angulo orientali et finitur in angulo septentrionali, tota integra, et non habens ullum locum interruptum, hoc est quod speculativa scientia in munitione mentium hominum ab angulo orientali, id est a diebus Noe incoepit apparere, cum prius ante Noc studebat iniquitas hoc adimplere quod perpetrare posset in irritatione Dei, hominibus magis concupiscentias suas sequentibus quam culturam Dei amantibus, quia primum genus hominum ab Adam ubi speculativa scientia absconsa erat, deglutivit diabolus in omni voluntate sua usque ad Noe, in quo illa scientia aperte ostensa est, ut dictum est, nihilominus tamen adhuc confidebat diabolus quod esset habiturus omne genus humanum: iniquitate ita in praecepto eius procedente usque ad angulum septentrionalem, hoc est ad Abraham et Mosen; quoniam ante eos in speculativa scientia erat iniquitas quasi integra in sua nequitia, et nondum interrupta aut contrita per constitutam iustitiam legis Dei, quia necdum circumcisio aut lex data fuerat, in quibus tunc Patribus ipse diabolus incoepit confundi, cum prius quasi confidenter in mundo regnaret, sicut aperit Paulus meum lucidum vas electionis: Regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri . Hoc tale est: Mors regnavit nullo contra eam militante, nulloque eam superante bello, ab Adam usque ad Mosen. Quomodo? Quia austeritas et cultura legis ante Mosen data non erat: excepto quod circumcisio in Abraham iussione Dei facta, ipsam leviter praemonstraverat, sed mortis vitium processit de errore in errorem, ut sibi placuit.