monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 2, 33
Tunc surrexit in voluntate Dei fortis miles Moses, et praeparavit fortia arma iustitiae, in quibus mors in suo cultu destructa est per instrumenta legis, quia lex abscondit in se omnem salvationem animarum, cum praesignificatione Filii Dei, quia etiam mors dominabatur in innocentibus: qui prae simplicitate moderationis suae nesciebant in actibus suis opus praevaricationis Adae in nationibus, qui est forma futuri. Quomodo? Adam a Deo fuit creatus iustus et innocens ab omni conceptione et inceptione peccati: sic etiam Filius Dei natus est ex virgine Maria, veniens absque ulla macula peccati.