monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 2, 36
In dilectione Filii Dei, qui ante tempora in divinitatis gloria manens in Patre mirabiliter postea sub statuto tempore mundi, incarnatus est, quem Pater de corde suo in mundum misit summum sacerdotem super omnem iustitiam. Unde et legem iustitiae ipse Filius collegit ut eam accepit a Patre facta lege hominum in eum crediturorum. Sed in illa lege quam Pater in Filio suo constituere atque condere voluit, meditatur in die. Quomodo? Scilicet in die quae ipse est, cum nulla obscuritas iniquitatis erat in ulla creatura priusquam ullam creaturam conderet saeculorum meditatus est istam legem Filii sui. Et etiam in nocte. Quomodo? Quia in facta creatura dum se incepit erigere malum quod est quasi obscuritas noctis, in angelo et in homine meditatur etiam Pater usque in novissimum diem in quem pertingunt opera sua quae ineffabiliter operatur, ostendens et aperiens legem Filii sui, cum in ipso perficit omnia bona, quae in homine perfici debent.