monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 2, 38
Quod autem longitudo ipsius aedificii est centum cubitorum, hoc est quod denarius numerus attenuatus erat in praevaricatore homine, et recuperatus est in Filio meo per multiplicem denarii centenarium numerum, multiplicium virtutum in salvatione animarum, de quo denario per centenarium deinde ascendit millenarius numerus perfectus in omnibus virtutibus, ut plane evacuentur mille artes diaboli, cum quibus seducit omnem gregem amabilium omnium omnipotentis Dei.