monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 2, 39
Quid hoc? Ego Omnipotens constitui initio ardentia et viventia lumina quae lucerent in splendoribus suis; sed quaedam perstiterunt in amore meo, quaedam autem ceciderunt despiciendo Creatorem suum. Sed non decuit me Creatorem ut institutionem meam, vacuam et irritam relinquerem. Quomodo? Angelica scilicet creatura superbientis agminis hoc bonum quod Creator suus ipsi indulsit ad cognitionem suam; illud sibi ipsi deputavit in fallacem gloriam, se posse similem esse Creatori suo, unde cecidit in mortem. Tunc praevidit Deus, quia quod in perdito agmine illo cecidit, fortius restaurandum esse in alio. Quomodo? Quia creavit hominem de limo terrae viventem in anima et corpore ut ad gloriam illam pertingeret, de qua praevaricator diabolus cum suis imitatoribus eiectus est; quoniam homo valde charus est Deo, cum et eum fecerit ad imaginem et similitudinem suam, ita ut in perfectione sanctitatis operaretur omnes virtutes, sicut et Deus condidit creaturas omnes, et ut etiam impleret operando in humillima obedientia et in opere virtutum subministratione laudis inter gloriosos angelos ordinem, ut in hoc beatitudinis culmine, adornaret laudem supernorum spirituum, qui assidua devotione sunt laudantes Deum, atque in eadem beatitudine sua hoc adimpleret, quod perditus angelus in praesumptione sua ruens evacuavit.