monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 2, 41
Sed denarius numerus in sua natura multiplicat centenarium in hac intentione, quia homo diabolica seductione corruens, a Deo tandem divina miseratione et inspiratione admonitus strenue incipit Deum agnoscere cum lege et prophetia Veteris Testamenti, et deinde acutius cum sanctitate ac omnibus ornamentis invictae constantiae Ecclesiae. Sicque incepit homo operari omnes virtutes ab Abel ita eas perficiendo usque ad novissimum iustum, quod est centenarius numerus longitudinis huius aedificii, quod Deus in mystica figura demonstrat hominibus, ne desperent prolapsi in iniquitatibus suis; sed ut surgentes ab eis fortissime laborent in opere Dei; quia et unusquisque cadens in peccatis, cum se erigit ab eis, fortior erit quam prius esset, sicut et Deus maiores et fortiores virtutes restituit in homine, Filium suum mittens in mundum ad erigendum collapsum genus humanum, quam primus homo operatur.