monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21 > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 2, 42
Unde et homo fortius operatur in anima et corpore quam si esset sine corporali gravedine, quoniam militat in seipso in multis periculis perficiens fortissima bella, et victoriosus existens cum Domino Deo suo fideliter militans ei, sic ipsum cognoscens in militia sua, corpus suum castigando, quia angelus carens gravedine terreni corporis, est tantum miles coelestis harmoniae lucidus et purus perseverans in visione Dei; homo vero gravatus corporali putredine est fortis et gloriosus sanctusque miles, cum restaurato opere, qui operatur propter Deum in anima et corpore, ita per centenarium numerum praesentis laboris pertingens ad millenarium futurae retributionis, videlicet cum in novissimo die plenam mercedem accipiens sine fine in anima et corpore gaudebit in coelesti habitatione. Sic ergo denarius attenuatus numerus, recuperatus est per Filium meum, qui natus ex virgine et passus in cruce hominem reduxit ad coelestia, ut ipse in Evangelio dicit: Quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum, et quaerit diligenter donec inveniat?