monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 2, 47
Unde et eius duo parietes in utroque latere ipsius sunt unius longitudinis; quoniam in aedificio bonitatis Dei quasi in duobus parietibus animae et corporis utriusque lateris, prosperi scilicet et adversi, hominem constantissime oportet laborare. Quomodo? Ut devitet malum et operetur bonum. Quomodo? Quia profunda et incomprehensibilis divina potestas instituit hominem, ut totis viribus suis et toto sensu suo colat Deum aequali devotione in longitudine intelligibilis rationalitatis; quoniam dignum est ut Creator omnium, ante omnia, et super omnia dignissime colatur Deus.