monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 2, 52
Sed quod alibi, id est in septentrionali et in occidentali atque in meridiana parte, tanta undique est latitudo inter aedificium et splendorem ut eius amplitudinem nullo modo comprehendere possis; hoc est quod nullus hominum mortali corpore gravatus poterit scire elationem mali in visceribus aquilonaris diaboli: nec finitum eius in operante creatura in occasu cadentis hominis, nec initium aut finem ardentis meridiei quod est supernae iustitiae, nec considerare quomodo haec dilatata et discreta sint inter opus et potestatem scientiae meae in omnibus populis, scilicet aut in electis aut in reprobis, qui omnes positi sunt in aequissima perscrutatione, ita quod acutissima et diligentissima districtione examinabuntur in praeceptis meis, cum tamen ipsi omnes accurate debent confidere, quod eos pasco in omnibus necessitatibus suis, quia haec omnia in secretis meis ita occultata sunt, quod amplitudinem profunditatis eorum, nec sensus aut intellectus hominis ullo modo comprehendere vel intelligere valeat, nisi quantum permissione mea conceditur. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet hic in ardente amore speculi mei, ad verba haec anhelet, et ea in conscientia animi sui conscribat.