monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 38
Sunt enim multi homines qui dum me adesse sentiunt intelligentes suam mentem tactam esse admonitione mea, fugiunt me per malam consuetudinem conceptorum peccatorum, quae in se deglutiebant voluntate atque consensu et opere. Unde etiam et ipsi sunt coram Deo quasi nihilum et inane reputati; quia nolunt esse conscii quod possint facere, tacti per me.