monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 50
Permitto enim frequenter diabolicas persuasiones ipsos invadere in igneis sagittis de flatu immunditiae incendii ardentis spiritus fornicationis, quae vulnerant corpora eorum in infirmitate fragilis naturae; et hoc idcirco permitto quatenus hoc modo tam fortiter imbuantur inspiratione Spiritus sancti, quod praeterea fiant isignes praecones et flagrantes in virtutibus. Ipsi quippe erunt in probatione quasi aurum in fornace, id est probati in irrisione et in indignatione, ita quod nihilum computabuntur, et quod saepissime per raptores substantia sua denudabuntur, ac per dissensionem plebis in adversitatibus sicut agni a lupis dilacerabuntur.