monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 111
Sed septima praetendit castitatem; quoniam postquam homines spem suam pleniter posuerint in Deum, crescit in eis perfectum opus. Ita quod se incipiunt a carnalibus desideriis constringere in castitate, quae in flore carnis acutissimae sentit abstinentiam; ut iuvencula scilicet sentit ardorem concupiscentiae nolens tamen in virum respicere.