monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 116
Quae nudo capite stat; quia omnibus eam quaerentibus aperta est dignitas et claritas eius; crispos et subnigros capillos habens, quoniam Unigenitus Dei sub tortuoso et implexo in nigredine infidelitatis suae Iudaico populo, humanitate absque macula peccati in virginea carne se induit. Et faciem virilem habet tantae ardentis claritatis, ut eam perspicue considerare non possis, ut faciem hominis; quia in gratia Dei in potenti virtute omnipotentis, Dominus vitae in vita apparuit, ita ardens in clarissima divinitate ut omnem visum tam inferiorem quam exteriorem hominis excedat, dum adhuc gravedine corporali gravatur, nec ita aperta in secretis suis apparens ut iudicio hominum nuda appareat, sed absconsa; quia iudicia divinae gratiae occulta sunt.