monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 24 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 9, 12
Sed nos virtutes positae sumus contra astutias et exsufflationes eius quas emittit ad absorbendas animas, ita quod omnes artes eius ad nihilum per nos in animabus iustorum redigantur, quatenus ex omni parte confusus appareat. Unde et per nos Deus agnoscetur, quia non debet occultari, sed manifestari, quoniam iustus est in omnibus. Prior autem illarum quae ante hanc imaginem sibi collaterales stabant, armata videbatur, galea scilicet, lorica, ocreis, ac ferreis chirothecis induta, tenens etiam evaginatum gladium dextra, hastam autem sinistra.