monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 9, 18
Prior de sancta humilitate in ipsa nata sum, ut infans nascitur in matre. Per ipsam etiam educata et confortata sum, ut per nutricem puer enutritur ad fortitudinem. Mater mea humilitas vincit et superat omnia contraria, quae aliis etiam intolerabilia sunt. Et caput quod ad dexteram eius erat respiciens ad caput principale, ait: Ego in primo ortu radico in monte excelsi culminis, qui Deus est.