monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 9, 33
Hic nobilem urbem chorum scilicet prophetarum adversus rabiem saecularium tempestatum fertem et constantem in sua potestate habuit; quoniam infusione Spiritus sancti repleti erant, cum in eos idem Dominus voce magna intonuit ita quod in eis inspirationem illam suscitavit, qua mysteria eius obscuris verbis protulerunt, ut primum sonus auditur cum nondum verbum cognoscitur, sonum tamen prophetiae eorum, vero verbo Filio, scilicet Dei incarnato subsequente.