monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 9, 41
Sed quod ii qui ipsum aedificium intrant, candidissima veste induuntur: hoc est quod ii qui opus Dei bona voluntate aggrediuntur, purissima et lucidissima veste verae fidei ut Deum cognoscant per misericordiam ipsius vestiuntur. Quorum alii de suavitate et lenitate eiusdem vestis gaudio magno exsultantes, eam retinent; quia contrito et humiliato spiritu, imbuti dulcissima et lenissima catholica fide, ac perfusi interiore liquore sanctitatis, semper interioribus oculis laetantur in coelestibus, ea devotissime adimplentes retinentes quae ipsis Spiritus sanctus inspirat.