monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.94 > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 9, 45
Quidam vero eadem verba subsannantes, vestemque ipsam furiose exuentes abiiciunt, ad mundum redeuntes unde venerunt, multaque perscrutantes, multa inutilia saecularium vanitatum discunt; isti sunt qui legem Dei et iustitiam eius derisui habentes, fide catholica in vanitatibus errorum suorum se denudant, eam abnegantes in operibus malignis quae pertinent ad mortem, et ad mundi huius vanitates se declinant, quas prius ficte dimiserant, ac libidinosa facta in actibus perversis sciscitantes ardentem gustum saeculi discunt atque eum diabolicis irrisionibus secundum deceptionem illius pervertunt.